[151] EPISTOLA LI. IOHANNES RAINOLDUS IOHANNI DRUSIO. Franekeram. Ego vero, mi DRUSI, tuam diligentiam libentissime, si potuissem, imitatus essem. Sed deprehenderunt me tuae literae languentem e gravi diutinoque morbo; quo simul atque sum levatus, occupationes aliae ex aliis ita ingruerunt, ut vixdum sit otium tibi, sicut volui, omnia rescribendi. D. MEMINUM amanuensem tuum non appellavi per jocum; sed quod Latinam vocem, ex [*] Hebraea phrasi, ad cum, cujus manu quasi & opera in scribendo utereris, accommodari posse duxi, is autem haec de te scripsit; DRUSIUS me tibi suo nomine plurimam dicere salutem (quam tibi propriis literis, nisi sua laboraret, dixisset.) & suarum in Tobiam castigationum exemplar mittere, rogavit. Alia etiam; ut lectiones suas in Ionam, & apophtegmata a se versa, missurus, nisi non dubitaret te illa jam dudum per typographos accepisse; quos monui ne posthac omitterent ad vos mittere quodcunque vobis dignum ab illis excudetur. Quod autem is te per me quasi rogaverat, ut lenius Apocryphos tractares quam quidam alii qui eos penitus explodendos volunt; & pro sacris (licet non canonicis) quales in antiqua ecclesia semper habiti fuerunt, eos habere recusent; Agnoscit, cum sanioribus Patribus, a Spiritu Sancto dictatos non fuisse; ac proinde ex illis fidei fundamenta non esse eruenda. Sed quemadmodum jurisconsulti suum Justinianum, Medici suum Hippocratem & Galenum, philosophi suum Aristotelem, omnibus modis & viribus tuentur & defendunt; sic pios istos libros, ubicunque possunt salva fidei doctrina et sacrosancta veritate, excusare cupit. In quibus, jam ex tuis literis intelligo, similitudinem eum tibi haudquaquam probatam posuisse. Nec enim errores cujusquam defendendos; sed, quod vir prudens dixit rem quamvis apprehendendam esse ea ansa qua prehendi potest, idem in Apocryphis libris faciendum te judicare ais. Et quidem de reliquis, quorum e Tobia mentionem facis, me tecum habes sentientem. Caeterum, quod addis idem judicare te de illis verbis, [a] Ego sum Azarias: nam revera (inquis) non erat Azarias, atque ea ratione mendacium est; sed quia formam ejus, ut credibile est, gerebat, ideo sic loquitur; assentiri tibi propterea non possum, quia si [b] ille, qui se transfigurat in angelum lucis, se angelum lucis esse diceret, mentiretur certe, utut ejus formam figuramque gereret. Itaque, & qui [c] venient sub nomine CHRISTI dicentes, Ego sum CHRISTUS, notantur in Evangelio tanquam seductores, licet CHRISTi forsitan similitudinem referent; & seductorum princeps, se quam potuit similimum CHRISTi repraesentans Martino adorandum, dixisse [d] fertur; CHRISTUS ego sum; quem tamen non dubito quin ipse sis, dicturus in hoc mentitum esse. Mihi vero, harum enuntiationum similior videtur illa, qua de agimus; quam earum formularum loquendi, quibus angelus vocatur vir, quod viri; & diabolus Samuel, quod Samuelis specie appareret. Nam earum locutionum autores planum faciunt e sermonis sui circumstantiis & contextu, se viri quasi speciem, ut explanat [e] Daniel, appellasse virum; & spectrum diabolicum, Samuelis simile, notasse nomine Samuelis, ut explicat [f] Augustinus. Contra, qui introducitur dicens Tobiae, Ego sum Azarias. Ita loquutus est, ac si persuasum vellet se vere esse Azariam, proprie loquendo; non metonymice, ejus similem; ut ad quaestionem responsio, atque circumstantiae caeterae declarant. Quare non video, qui magis possit autor libri Tobiae excusari, quin angelum fecerit mentitum, ac idcirco sese convincat mendacii, quia electus angelus mentiri non potest; quam si quis dicentium, Ego sum CHRISTUS, affirmaretur sic loquutus quod se CHRISTI similem esse praedicaret, e sententia [g] Prophetae, Nolite tangere CHRISTOS meos. Atque haec est caussa cur illius verba non putem ista ansa, quam memoras, prehendi posse; (id enim possumus, quod jure possumus;) etiamsi pium fuisse alioqui libri autorem agnoscam & confitear. Ut Petrum quoque Apostolum pietate & sanctimonia praestitisse scio: neque negare tamen ausim mentitum, quum dixit, [h] Non novi hominem; etsi [i] Ambrosius neget, pio affectu, sed falso, ut castigans eum ait [k] Hieronimus. De Iosepho mihi cumulatissime, satisfecisti. Hugo quidam Broughtonus, Ascanio nostro notus, is est qui illud tibi tribuit. Cujus epistola, si Latine scripta fuisset, misissem ut petis. Scripta est Anglice; quippe, nostratibus; quibusdam ejus discipulis; doctorem & exterorum judicia reformidat. Kyberum nactus sum, Bibliothecae sanctorum Patrum, Parisiis editae, appendice: nec de eo mihi curando amplius sis sollicitus. H. Savillum nostrum rogavi heri vesperi, nunquid ad te vellet; quoniam significaras (ostendi ei tuas literas) salutem ab eo nuntiatam futuram tibi gratiorem, si ipse ita fieri jussisset, aut ad te scripsisset. Rogavit ut iterum te suis verbis salutarem; nec enim vacare scribere, quum hodie summo mane ad Aulam esset reversurus: se pridie cum Bodlaeo (apud quem ruri fuerat) de te sermonem habuisse; ac intellexisse te Hagam venisse eum salutatum, priusquam e Belgio redirit. M. LYDIUM, quaeso, quam amantissime a me saluta: ad quem & te missurus sum, favente DEO, si quid aliquando in Bellarminum; neque enim adhuc licuit per valetudinem & multiplices occupationes. In Petri Fabri Agonisticon si nondum incidisti mentionem tui ab eo fieri scito, lib. III. cap. X. pag. 265. Vale. Oxon. Aug. VIII. MDXCIII. [*] ♦ביד♦ |